osculaque ore tegit consuetaque pectora plangitcanitiemque suam concreto in sanguine verrensplura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:“Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris,nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus,et ne perdiderim quemquam sine caede meorum,tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebara ferro tutam: cecidisti et femina ferro,totque tuos idem fratres, te perdidit idem,exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,“nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo;Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepultiin genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem.Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens,eventuque gravi finita est publica clades, —sed finita tamen; soli mihi Pergama restant,in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,tot generis natisque potens nuribusque viroque,nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,Penelopae munus; quae me data pensa trahentemmatribus ostendens Ithacis “haec Hectoris illa estclara parens, haec est” dicet “Priameia coniunx!”Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabasmaternos luctus, hostilia busta piasti!Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto?Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus?Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,vivacem differtis anum? Quis posse putaretfelicem Priamum post diruta Pergama dici?Felix morte sua est, nec te, mea nata, peremptamadspicit et vitam pariter regnumque reliquit.At, puto, funeribus dotabere, regia virgo,condeturque tuum monumentis corpus avitis.Non haec est fortuna domus: tibi munera matriscontingent fletus peregrinaeque haustus harenae!Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempusin breve sustineam, proles gratissima matri,nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,has datus Ismario regi Polydorus in oras.