nos inhonorati et donis patruelibus orbi,obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arceshortator scelerum. Non te, Poeantia proles,expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antrissaxa moves gemitu Laertiadaeque precarisquae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris!Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,heu! pars una ducum, quo successore sagittaeHerculis utuntur, fractus morboque famequevelaturque aliturque avibus, volucresque petendodebita Troianis exercet spicula fatis.Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen;mallet et infelix Palamedes esse relictus:viveret aut certe letum sine crimine haberet!Quem male convicti nimium memor iste furorisprodere rem Danaam finxit fictumque probavitcrimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimenesse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixemvulnere tardus equi fessusque senilibus annis,proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingiscit bene Tydides, qui nomine saepe vocatumcorripuit trepidoque fugam exprobravit amico.Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.Conclamat socios: adsum videoque trementempallentemque metu et metuentem morte futura;opposui molem clipei texique iacentemservavique animam (minimum est hic laudis) inertem.Si perstas certare, locum redeamus in illum:redde hostem vulnusque tuum solitumque timorempost clipeumque late et mecum contende sub illo!At postquam eripui, cui standi vulnera vires