exiguumque senis Priami Iovis ara cruoremcombiberat tracta atque comis antistita Phoebinon profecturas tendebat ad aethera palmas.Dardanidas matres patriorum signa deorum,dum licet, amplexas succensaque templa tenentesinvidiosa trahunt victores praemia Grai.Mittitur Astyanax illis de turribus, undepugnantem pro se proavitaque regna tuentemsaepe videre patrem monstratum a matre solebat.Iamque viam suadet boreas, flatuque secundocarbasa mota sonant, iubet uti navita ventis.“Troia, vale! rapimur” clamant, dant oscula terraeTroades et patriae fumantia tecta relinquunt.Ultima conscendit classem (miserabile visu!)in mediis Hecube natorum inventa sepulcris:prensantem tumulos atque ossibus oscula dantemDulichiae traxere manus, tamen unius hausitinque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit.Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus,Bistoniis habitata viris: Polymestoris illicregia dives erat, cui te commisit alendumclam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnasadiecisset opes, animi inritamen avari.Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensemrex Thracum iuguloque sui demisit alumniet, tamquam tolli cum corpore crimina possent,exanimem scopulo subiectas misit in undas.Litore Threicio classem religarat Atrides,dum mare pacatum, dum ventus amicior esset.Hic subito, quantus cum viveret esse solebat,exit humo late rupta similisque minantitemporis illius vultum referebat Achilles,quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro,“inmemores” que “mei disceditis” inquit “Achivi,obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae?Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,placet Achilleos mactata Polyxena manes!”