tu pugnare potes, pugnandi tempora mecumeligit Atrides; tu tantum corpore prodes,nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteitremigis officium, quanto dux milite maior,tantum ego te supero; nec non in corpore nostropectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,proque tot annorum cura, quibus anxius egi,hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.Iam labor in fine est: obstantia fata removialtaque posse capi faciendo Pergama cepi.Per spes nunc socias casuraque moenia Troumperque deos oro, quos hosti nuper ademi,per siquid superest, quod sit sapienter agendum,siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,este mei memores! Aut si mihi non datis arma,huic date!” — et ostendit signum fatale Minervae.Mota manus procerum est, et quid facundia posset,re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemquesustinuit totiens, unam non sustinet iram,invictumque virum vicit dolor: arripit ensemet “meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?Hoc” ait “utendum est in me mihi, quique cruoresaepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.”Dixit et in pectus tum demum vulnera passum,qua patuit ferro, letalem condidit ensem.Nec valuere manus infixum educere telum:expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine telluspurpureum viridi genuit de caespite florem,qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;littera communis mediis pueroque viroqueincripta est foliis, haec nominis, illa querellae.Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantiset veterum terras infames caede virorumvela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.Quae postquam ad Graios, domino comitante, revexit,imposita estque fero tandem manus ultima bello,Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,