molliet aut aliqua producet callidus arte.Ante retro Simois fluet et sine frondibus Idestabit et auxilium promittet Achaia Troiae,quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!Sis licet infestus sociis regique mihique,dure Philoctete, licet exsecrere meumquedevoveas sine fine caput cupiasque dolentime tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,te tamen adgrediar mecumque reducere nitar,tamque tuis potiar (faveat Fortuna!) sagittis,quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,quam responsa deum Troianaque fata retexi,quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervaehostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax?Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magniverba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixesire per excubias et se committere noctiperque feros enses non tantum moenia Troum,verum etiam summas arces intrare suaqueeripere aede deam raptamque adferre per hostes?Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatusgestasset laeva taurorum tergora septem.Illa nocte mihi Troiae victoria parta est,Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi!Desine Tydiden vultuque et murmure nobisostentare meum: pars est sua laudis in illo.Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.Qui nisi pugnacem sciret sapiente minoremesse nec indomitae deberi praemia dextrae,ipse quoque haec peteret, peteret moderatior AiaxEurypylusque ferox claroque Andraemone natus,nec minus Idomeneus patriaque creatus eademMeriones, peteret maioris frater Atridae:quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi,consiliis cessere meis. Tibi dextera belloutilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro;tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;