procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorquetardarunt, quin corpus humo sublime referrem.His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis.et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro!Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,est animus certe vestros sensurus honores.Scilicet idcirco pro nato caerula materambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,artis opus tantae, rudis et sine pectore milesindueret? neque enim clipei caelamina novit,Oceanum et terras cumque alto sidera caeloPleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arctondiversasque urbes nitidumque Orionis ensem:Quid quod me duri fugientem munera belliarguit incepto serum accessisse labori,nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimencum tanto commune viro: deprensus Ulixisingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes!Neve in me stolidae convicia fundere linguaeadmiremur eum, vobis quoque digna pudoreobicit. An falso Palameden crimine turpe estaccusasse mihi, vobis damnasse decorum?Sed neque Naupliades facinus defendere tantumtamque patens valuit, nec vos audistis in illocrimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,esse reus merui: factum defendite vestrum,consensistis enim. Nec me suasisse negabo,ut se subtraheret bellique viaeque laboritemptaretque feros requie finire dolores.Paruit et vivit! Non haec sententia tantumfida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,ne mandate mihi: melius Telamonius ibiteloquioque virum morbis iraque furentem