a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !),si tamen et spreto noctisque hostisque pericloausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolonainterimo, non ante tamen, quam cuncta coegiprodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,et iam promissa poteram cum laude reverti.Haud contentus eo petii tentoria Rhesiinque suis ipsum castris comitesque peremiatque ita captivo victor votisque potitusingredior curru laetos imitante triumphos;cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferrodevastata meo? Cum multo sanguine fudiCoeranon Iphitiden et Alastoraque ChromiumqueAlcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque,exitioque dedi cum Chersidamante Thoonaet Charopem fatisque inmitibus Ennomon actumquique minus celebres nostra sub moenibus urbisprocubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis:adspicite en!” vestemque manu deduxit et “haec suntpectora semper” ait “vestris exercita rebus.At nil impendit per tot Telamonius annossanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasgaarma tulisse refert contra Troasque Iovemque?Confiteorque, tulit (neque enim benefacta malignedetractare meum est), sed ne communia solusoccupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,reppulit Actorides sub imagine tutus AchillisTroas ab arsuris cum defensore carinis.Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telisse putat, oblitus regisque ducumque meique,nonus in officio et praelatus munere sortis.Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnaequis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!Me miserum, quanto cogor meminisse doloretemporis illius, quo Graium murus, Achilles