et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.Longa referre mora est, quae consilioque manuqueutiliter feci spatiosi tempore belli.Post acies primas urbis se moenibus hostescontinuere diu, nec aperti copia Martisulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti?Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,hostibus insidior, fossas munimine cingo,consolor socios, ut longi taedia bellimente ferant placida, doceo, quo simus alendiarmandique modo, mittor, quo postulat usus.Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni,rex iubet incepti curam dimittere belli.Ille potest auctore suam defendere vocem:non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros?Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur!Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,cum tu terga dares inhonestaque vela parares.Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi“concitat, o socii? captam dimittite Troiam!Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?”Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertumfecerat, aversos profuga de classe reduxi.nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquamaudet, at ausus erat reges incessere dictisThersites etiam, per me haud impune protervus!Erigor et trepidos cives exhortor in hostemamissamque mea virtutem voce reposco.Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse viderifortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.Denique de Danais quis te laudatve petitve?At sua Tydides mecum communicat acta,me probat et socio semper confidit Ulixe.Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum