in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.Praescia venturi genetrix Nereia letidissimulat cultu natum, et deceperat omnes,in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.Arma ego femineis animum motura virilemmercibus inserui, neque adhuc proiecerat herosvirgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti“nate dea,” dixi “tibi se peritura reservantPergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?”iniecique manum fortemque ad fortia misi.Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hastapugnantem domui, victum orantemque refeci;quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon,me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,et Scyrum cepisse, mea concussa putateprocubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,utque alias taceam, qui saevum perdere possetHectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,arma peto: vivo dederam, post fata reposco. —Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnesAulidaque Euboicam complerunt mille carinae,exspectata diu, nulla aut contraria classiflamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortesinmeritam saevae natam mactare Dianae.Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsisatque in rege tamen pater est. Ego mite parentisingenium verbis ad publica commoda verti.Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!)difficilem tenui sub iniquo iudice causam.Hunc tamen utilitas populi fraterque datiquesumma movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astudecipienda fuit: quo si Telamonius isset,orba suis essent etiamnum lintea ventis.Mittor et Iliacas audax orator ad arces,visaque et intrata est altae mihi curia Troiae(plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi,quam mihi mandarat communis Graecia causam,accusoque Parim praedamque Helenamque reposco