Arma viri fortis medios mittantur in hostes:inde iubete peti et referentem ornate relatis?”Finierat Telamone satus vulgique secutumultima murmur erat, donec Laertius herosadstitit atque oculos paulum tellure moratossustulit ad proceres exspectatoque resolvitora sono; neque abest facundis gratia dictis.“Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,non foret ambiguus tanti certaminis heres,tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.Quem quoniam non aequa mihi vobisque negaruntfata” (manuque simul veluti lacrimantia tersitlumina), “quis magno melius succedit Achilli,quam per quem magnus Danais successit Achilles?Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,invidia careat, bona nec sua quisque recuset.Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiaxesse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctorIuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.Est quoque per matrem Cyllenius addita nobisaltera nobilitas: deus est in utroque parente.Sed neque materno quod sum generosior ortu,nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,proposita arma peto: meritis expendite causam,dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!Aut si proximitas primusque requiritur heres,est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:num petit ille tamen? num si petat, auferat illa?Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:plura quidem feci, quam quae comprendere dictis