Consedere duces, et vulgi stante coronasurgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,utque erat impatiens irae, Sigeia torvolitora respexit classemque in litore vultuintendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit“ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.Tutius est igitur fictis contendere verbis,quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,nec facere est isti: quantumque ego Marte ferociquantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.Praemia magna peto, fateor; sed demit honoremaemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,nobilitate potens essem, Telamone creatus,moenia qui forti Troiana sub Hercule cepitlitoraque intravit Pagasaea Colcha carina.Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illicreddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget.Aeacon agnoscit summus prolemque fateturIuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,si mihi cum magno non est communis Achille:frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretusSisyphio furtisque et fraude simillimus illiinseris Aeacidis alienae nomina gentis?An quod in arma prior nulloque sub indice veni,arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,ultima qui cepit detrectavitque furoremilitiam ficto, donec sollertior istoet sibi inutilior timidi commenta retexitNaupliades animi vitataque traxit ad arma?Optima num sumat, quia sumere noluit ulla: