mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,nil tamen emissi profecit acumine ferriutque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.“Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquitille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”(mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinisfulva iubis cassis neque onus cava parma sinistraeauxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omnetegminis officium, tamen indestrictus abibo.Est aliquid non esse satum Nereide, sed quiNereaque et natas et totum temperat aequor.”Dixit et haesurum clipei curvamine telummisit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupitterga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.Excutit hoc heros rursusque trementia fortitela manu torsit: rursus sine vulnere corpussincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertumet se praebentem valuit destringere Cygnum.Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,cum sua terribili petit inritamina cornu,poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae:haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno?Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primusmoenia deieci, vel cum Tenedonque suoqueEetioneas inplevi sanguine Thebas,vel cum purpureus populari caede Caicusfluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervoset feci et video, valuit mea dextra valetque.”Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastammisit in adversum Lycia de plebe Menoetenloricamque simul subiectaque pectora rupit.Quo plangente gravem moribundo pectore terramextrahit illud idem calido de vulnere telumatque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: