hoc fuit: ille igitur tantorum victor, Achille,victus es a timido Graiae raptore maritae!At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasginominis, Aeacides, caput insuperabile bello,arserat: armarat deus idem idemque cremabat;iam cinis est, et de tam magno restat Achillenescio quid parvam, quod non bene conpleat urnam:at vivit totum quae gloria conpleat orbem!Haec illi mensura viro respondet, et hac estpar sibi Pelides nec inania Tartara sentit.Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere possesbella movet clipeus, deque armis arma feruntur.Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,non minor Atrides, non bello maior et aevoposcere, non alii: solis Telamone creatoLaerteque fuit tantae fiducia laudis.A se Tantalides onus invidiamque removitArgolicosque duces mediis considere castrisiussit et arbitrium litis traiecit in omnes.