Mopsus et ingenti circum clangore sonantemadspexit pariterque animis oculisque secutus“o salve” dixit, “Lapithaeae gloria gentis,maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!”Credita res auctore suo est: dolor addidit iram,oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,quam data pars leto, partem fuga noxque removit.”Haec inter Lapithas et semihomines Centaurosproelia Tlepolemus Pylio referente dolorempraeteriti Alcidae tacito non pertulit oreatque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudisacta tibi, senior! Certe mihi saepe referrenubigenas domitos a se pater esse solebat.”Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorumcogis et obductos oculis rescindere luctusinque tuum genitorem odium offensasque fateri?Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbeminplevit meritis, quod mallem posse negare:sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsumHectora laudamus—quis enim laudaverit hostem?Ille tuus genitor Messenia moenia quondamstravit et inmeritas urbes Elimque Pylumquediruit inque meos ferrum flammamque penatisinpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:bis sex Herculeis ceciderunt me minus unoviribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:mira Periclymeni mors est, cui posse figurassumere, quas vellet, rursusque reponere sumptasNeptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvisferre solet pedibus divum gratissima regi;Viribus usus avis pennis rostroque reduncohamatisque viri laniaverat unguibus ora:tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcusatque inter nubes sublimia membra ferentempendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi