unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,innumerosque aditus ac mille foramina tectisaddidit et nullis inclusit limina portis:nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.Nulla quies intus nullaque silentia parte,nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,qualia de pelagi, siquis procul audiat, undisesse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atrasincrepuit nubes, extrema tonitrua reddunt.Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntquemixtaque cum veris passim commenta vaganturmilia rumorum confusaque verba volutant.E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,hi narrata ferunt alio; mensuraque ficticrescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.Illic Credulitas, illic temerarius Errorvanaque Laetitia est consternatique TimoresSeditioque recens dubioque auctore Susurri.Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geraturet tellure, videt totumque inquirit in orbem.Fecerat haec notum Graias cum milite fortiadventare rates, neque inexspectatus in armishostis adest: prohibent aditus litusque tuenturTroes, et Hectorea primus fataliter hasta,Protesilae, cadis, commissaque proelia magnostant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possitsanguine senserunt. Et iam Sigea rubebantlitora, iam leto proles Neptunia Cygnusmille viros dederat, iam curru instabat Achillestotaque Peliacae sternebat cuspidis ictuagmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerenscongreditur Cygno (decimum dilatus in annumHector erat): tum colla iugo canentia pressosexhortatus equos currum direxit in hostemconcutiensque suis vibrantia tela lacertis“quisquis es, o iuvenis” dixit “solamen habeto