candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus.Multae illum petiere sua de gente, sed unaabstulit Hylonome, qua nulla decentior intersemiferos altis habitavit femina silvis.Haec et blanditiis et amando et amare fatendoCyllaron una tenet; cultus quoque, quantus in illisesse potest membris, ut sit coma pectine levis,ut modo rore maris, modo se violave rosaveinplicet, interdum candentia lilia gestet,bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvaefontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat,nec nisi quae deceant electarumque ferarumaut umero aut lateri praetendat vellera laevo.Par amor est illis: errant in montibus una,antra simul subeunt; et tum Lapitheia tectaintrarant pariter, pariter fera bella gerebant.Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistravenit et inferius qua collo pectora subsunt,Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesumcorpore cum toto post tela educta refrixit.Protinus Hylonome morientes excipit artusinpositaque manu vulnus fovet oraque ad oraadmovet atque animae fugienti obsistere temptat.Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad auresarcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,incubuit moriensque suum conplexa maritum est.Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonumvinxerat inter se conexis vellera nodis,Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque.Codice qui misso, quem vix iuga bina moverent,Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit.Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in imailia demisi. Chthonius quoque Teleboasqueense iacent nostro: ramum prior ille bifurcumgesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti,tum poteram magni, si non superare, morariHectoris arma meis! Illo sed tempore nullus,