Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,quem Dolopum rector, bello superatus, AmyntorAeacidae dederat pacis pignusque fidemque.Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleusvidit, “at inferias, iuvenum gratissime Crantor,accipe” ait, validoque in Demoleonta lacertofraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerensintremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est.Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostemerigitur pedibusque virum proculcat equinis.Excipit ille ictus galea clipeoque sonantidefensatque umeros praetentaque sustinet armaperque armos uno duo pectora perforat ictu.Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hyleneminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebatpelle lupi saevique vicem praestantia telicornua vara boum multo rubefacta cruore.Huic ego (nam vires animus dabat) “adspice,” dixi,“quantum concedant nostro tua cornua ferro!”et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret,opposuit dextram passurae vulnera fronti:adfixa est cum fronte manus. Fit clamor, at illumhaerentem Peleus et acerbo vulnere victum(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.Prosiluit terraque ferox sua viscera traxittractaque calcavit calcataque rupit et illiscrura quoque inpediit et inani concidit alvo.Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,si modo naturae formam concedimus illi:barba erat incipiens, barbae color aureus, aureaex umeris medios coma dependebat in armos.Gratus in ore vigor; cervix umerique manusquepectoraque artificum laudatis proxima signis,et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illodeteriorque viro facies: da colla caputque,Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic suntpectora celsa toris. Totus pice nigrior atra;