ipsa facit gravitas: socium quoque saxea molesoppressit spatio stantem propiore Cometen.Gaudia nec retinet Rhoetus: “Sic, conprecor,” inquit“cetera sit fortis castrorum turba tuorum!”semicremoque novat repetitum stipite vulnus,terque quaterque gravi iuncturas verticis icturupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;e quibus ut prima tectus lanugine malasprocubuit Corythus, “puero quae gloria fusoparta tibi est?” Euagrus ait, nec dicere Rhoetusplura sinit rutilasque ferox in aperta loquentiscondidit ora viri perque os in pectora flammas.Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotatoinsequitur; sed non in te quoque constitit idemexitus: adsiduae successu caedis ovantem,qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.Ingemuit duroque sudem vix osse revellitRhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armodexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,quique pedum nuper certamine vicerat omnesMermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!),et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,quique suis frustra bellum dissuaserat augur,Astylos: ille etiam metuenti vulnera Nesso“ne fuge! ad Herculeos” inquit “servaberis arcus.”At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreuseffugere necem: quos omnes dextra Dryantisperculit adversos. Adversum tu quoque, quamvisterga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti;nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,qua naris fronti committitur, accipis, imae.In tanto fremitu cunctis sine fine iacebatsopitus venis et inexperrectus Aphidaslanguentique manu carchesia mixta tenebat,fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae.Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,inserit amento digitos “miscenda” que dixit“cum Styge vina bibes!” Phorbas; nec plura moratus