“Magnum” Caenis ait “facit haec iniuria votum;tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:omnia praestiteris.” Graviore novissima dixitverba sono, poteratque viri vox illa videri,sicut erat; nam iam voto deus aequoris altiadnuerat dederatque super, ne saucius ullisvulneribus fieri ferrove occumbere posset.Munere laetus abit studiisque virilibus aevumexigit Atracides Peneiaque arva pererrat.Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,nubigenasque feros positis ex ordine mensisarboribus tecto discumbere iusserat antro.Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,festaque confusa resonabat regia turba.Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;praesignis facie. Felicem diximus illaconiuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen.Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,Euryte, quam vino pectus, tam virgine visaardet, et ebrietas geminata libidine regnat.Protinus eversae turbant convivia mensae,raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant,aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.Femineo clamore sonat domus: ocius omnessurgimus, et primus “quae te vecordia,” Theseus“Euryte, pulsat” ait, “qui me vivente lacessasPirithoum violesque duos ignarus in uno?”Ille nihil contra (neque enim defendere verbistalia facta potest), sed vindicis ora protervisinsequitur manibus generosaque pectora pulsat.Forte fuit iuxta signis exstantibus asperantiquus crater; quem vastum vastior ipsosustulit Aegides adversaque misit in ora.Sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumquevulnere et ore vomens madida resupinus harenacalcitrat. Ardescunt germani caede bimembrescertatimque omnes uno ore “arma, arma” loquuntur.Vina dabant animos, et prima pocula pugna