inque vices adita atque exhausta pericula saepecommemorare iuvat,— quid enim loqueretur Achilles,aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?Proxima praecipue domito victoria Cygnoin sermone fuit. Visum mirabile cunctis,quod iuvenis corpus nullo penetrabile teloinvictumque a vulnere erat ferrumque terebat.Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,cum sic Nestor ait: “Vestro fuit unicus aevocontemptor ferri nulloque forabilis ictuCygnus. At ipse olim patientem vulnera millecorpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othrynincoluit; quoque id mirum magis esset in illo,femina natus erat.” Monstri novitate ferunturquisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:“Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,o facunde senex, aevi prudentia nostri,quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,qua tibi militia, cuius certamine pugnaecognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.”Tum senior: “Quamvis obstet mihi tarda vetustas,multaque me fugiant primis spectata sub annis,plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ullapectore res nostro est inter bellique domiqueacta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectusspectatorem operum multorum reddere, vixiannos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.Clara decore fuit proles Elateia Caenis,Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquasperque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),multorum frustra votis optata procorum.Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,sed iam aut contigerant illi conubia matris,aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullosdenupsit thalamos secretaque litora carpensaequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,“sint tua vota licet” dixit “secura repulsae:elige, quid voveas!” (eadem hoc quoque fama ferebat).