utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!”Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus erratinque umero sonuit non evitata sinistro,inde velut muro solidaque a caute repulsa est;qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnumviderat et frustra fuerat gavisus Achilles:vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!Tum vero praeceps curru fremebundus ab altodesilit et nitido securum comminus hostemense petens parmam gladio galeamque cavaricernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reductoter quater ora viri, capulo cava tempora pulsatcedentique sequens instat turbatque ruitqueattonitoque negat requiem: pavor occupat illum,ante oculosque natant tenebrae, retroque ferentiaversos passus medio lapis obstitit arvo.Quem super inpulsum resupino corpore Cygnumvi multa vertit terraeque adflixit Achilles.Tum clipeo genibusque premens praecordia durisvincla trahit galeae: quae presso subdita mentoelidunt fauces et respiramen utrumqueeripiunt animae. Victum spoliare parabat:arma relicta videt; corpus deus aequoris albamcontulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.Hic labor, haec requiem multorum pugna dierumattulit, et positis pars utraque substitit armis.Dumque vigil Phrygios servat custodia muroset vigil Argolicas servat custodia fossas,festa dies aderat, qua Cygni victor AchillesPallada mactatae placabat sanguine vaccae.Cuius ut inposuit prosecta calentibus ariset dis acceptus penetravit in aethera nidor,sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.Discubuere toris proceres et corpora tostacarne replent vinoque levant curasque sitimque.Non illos citharae, non illos carmina vocumlongave multifori delectat tibia buxi,sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendimateria est: pugnas referunt hostisque suasque,