Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alisvivere lugebat, tumulo quoque nomen habentiinferias dederat cum fratribus Hector inani.Defuit officio Paridis praesentia tristi,postmodo qui rapta longum cum coniuge bellumattulit in patriam; coniurataeque sequunturmille rates gentisque simul commune Pelasgae.Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saeviinvia fecissent venti Boeotaque tellusAulide piscosa puppes tenuisset ituras.Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,ut vetus accensis incanduit ignibus ara,serpere caeruleum Danai videre draconemin platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:quas simul et matrem circum sua damna volantemcorripuit serpens avidoque recondidit ore.Obstipuere omnes. At veri providus augurThestorides “vincemus” ait, “gaudete, Pelasgi!Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,”atque novem volucres in belli digerit annos.Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,fit lapis et servat serpentis imagine saxum.Permanet Aoniis Nereus violentus in undisbellaque non transfert; et sunt qui parcere TroiaeNeptunum credant, quia moenia fecerat urbi.At non Thestorides: nec enim nescitve tacetvesanguine virgineo placandam virginis iramesse deae. Postquam pietatem publica causarexque patrem vicit castumque datura cruoremflentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,victa dea est nubemque oculis obiecit et interofficium turbamque sacri vocesque precantumsupposita fertur mutasse Mycenida cerva.Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,accipiunt ventos a tergo mille carinaemultaque perpessae Phrygia potiuntur harena.Orbe locus medio est inter terrasque fretumquecaelestesque plagas, triplicis confinia mundi,