robora sunt umeri, porrectaque bracchia verosesse putes ramos, et non fallere putando.Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agroscumque choro meliore sui vineta TimoliPactolonque petit, quamvis non aureus illotempore nec caris erat invidiosus harenis.Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant,at Silenus abest: titubantem annisque meroqueruricolae cepere Phryges vinctumque coronisad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheusorgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum,hospitis adventu festum genialiter egitper bis quinque dies et iunctas ordine noctes.Et iam stellarum sublime coegerat agmenLucifer undecimus, Lydos cum laetus in agrosrex venit et iuveni Silenum reddit alumno.Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecitmuneris arbitrium, gaudens altore recepto.Ille male usurus donis ait “effice, quidquidcorpore contigero fulvum vertatur in aurum.”Adnuit optatis nocituraque munera solvitLiber, et indoluit, quod non meliora petisset.Laetus abit gaudetque malo Berecyntius herospollicitique fidem tangendo singula temptatVixque sibi credens non alta fronde virentemilice detraxit virgam: virga aurea facta est.Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro.Contigit et glaebam: contactu glaeba potentimassa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas:aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum:Hesperidas donasse putes. Si postibus altisadmovit digitos, postes radiare videntur.Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,unda fluens palmis Danaen eludere posset.Vix spes ipse suas animo capit aurea fingensomnia. Gaudenti mensas posuere ministriexstructas dapibus nec tostae frugis egentes.Tum vero, sive ille sua Cerealia dextramunera contigerat, Cerealia dona rigebant,