secretos montes et inambitiosa colebatrura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.Non agreste tamen nec inexpugnabile amoripectus habens silvas captatam saepe per omnesadspicit Hesperien patria Cebrenida ripainiectos umeris siccantem sole capillos.Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvumcerva lupum longeque lacu deprensa relictoaccipitrem fluvialis anas; quam Troius herosinsequitur celeremque metu celer urget amore:ecce latens herba coluber fugientis aduncodente pedem strinxit virusque in corpore liquit;cum vita suppressa fuga est: amplectitur amensexanimem clamatque “piget, piget esse secutum!Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,a me causa data est. Ego sum sceleratior illo,qui tibi morte mea mortis solacia mittam.”Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,decidit in pontum. Tethys miserata cadentemmolliter excepit nantemque per aequora pennistexit, et optatae non est data copia mortis.Indignatur amans invitum vivere cogiobstarique animae misera de sede volentiexire. Utque novas umeris adsumpserat alas,subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundumpronus abit letique viam sine fine retemptat.Fecit amor maciem: longa internodia crurum,longa manet cervix, caput est a corpore longe;aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”