cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et unaora, comas, vestem lacerat tendensque trementesad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx,sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undisfacta manu moles, quae primas aequoris undasfrangit et incursus quae praedelassat aquarum.Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabatpercutiensque levem modo natis aera pennisstringebat summas ales miserabilis undas.Dumque volat, maesto similem plenumque querellaeora dedere sonum tenui crepitantia rostro.Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,dilectos artus amplexa recentibus alisfrigida nequiquam duro dedit oscula rostro.Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undaetollere sit visus, populus dubitabat: at illesenserat, et tandem superis miserantibus, amboalite mutantur. Fatis obnoxius isdemtunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum estfoedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,perque dies placidos hiberno tempore septemincubat Alcyone pendentibus aequore nidis.Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcetAeolus egressu praestatque nepotibus aequor.Hos aliquis senior iunctim freta lata volantesspectat et ad finem servatos laudat amores;proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit“quem mare carpentem substrictaque crura gerentemadspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),“regia progenies: sunt si descendere ad ipsumordine perpetuo quaeris, sunt huius origoIlus et Assaracus raptusque Iovi GanymedesLaomedonque senex Priamusque novissima Troiaetempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,forsitan inferius non Hectore nomen haberet,quamvis est illum proles enixa Dymantis,Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Idafertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula