“nulla est Alcyone, nulla est!” ait. “Occidit unacum Ceyce suo! Solantia tollite verba!Naufragus interiit! Vidi agnovique manusquead discedentem cupiens retinere, tetendi.Umbra fuit, — sed et umbra tamen manifesta viriquevera mei! Non ille quidem, si quaeris, habebatadsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat:pallentem nudumque et adhuc umente capilloinfelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipseecce loco!” (et quaerit, vestigia siqua supersint)“Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam.At certe vellem, quoniam periturus abibas,me quoque duxisses! Multum fuit utile tecumire mihi: neque enim de vitae tempore quicquamnon simul egissem, nec mors discreta fuisset.Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,et sine me me pontus habet. Crudelior ipsosit mihi mens pelago, si vitam ducere nitarlongius et tanto pugnem superesse dolori.Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquamet tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcrosi non urna, tamen iunget nos littera: si nonossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.”Plura dolor prohibet, verboque intervenit omniplangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.Mane erat, egreditur tectis ad litus et illummaesta locum repetit, de quo spectarat euntem.Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit,hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit,prospicit: in liquida, spatio distante, tueturnescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illudesset, erat dubium; postquam paulum appulit unda,et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota estet, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit“quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actumfit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquaeadmotum terrae, iam quod cognoscere posset,