Dat quoque iam saltus intra cava texta carinaefluctus; et ut miles, numero praestantior omni,cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,spe potitur tandem laudisque accensus amoreinter mille viros murum tamen occupat unus,sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,vastius insurgens decimae ruit impetus undae;nec prius absistit fessam oppugnare carinam,quam velut in captae descendat moenia navis.Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes,quam solet urbs, aliis murum fodientibus extraatque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur,quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,funera quos maneant: hic votis numen adoratbracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollensposcit opem, subeunt illi fraterque parensque,huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.Alcyone Ceyca movet, Ceycis in orenulla nisi Alcyone est; et cum desideret unam,gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad orasrespicere inque domum supremos vertere vultus,verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontusfervet, et inducta piceis e nubibus umbraomne latet caelum, duplicataque noctis imago est.Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,frangitur et regimen, spoliisque animosa superstesunda, velut victrix, sinuataque despicit undas,nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsossede sua totos in apertum everterit aequor,praecipitata cadit pariterque et pondere et ictumergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum,gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fatofuncta suo est: alii partes et membra carinaetrunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,fragmina navigii Ceyx socerumque patremqueinvocat heu! frustra. Sed plurima nantis in oreAlcyone coniunx: illam meminitque refertque,