Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae,nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam.Sponte tamen properant alii subducere remos,pars munire latus, pars ventis vela negare.Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur,aspera crescit hiems, omnique e parte ferocesbella gerunt venti fretaque indignantia miscent.Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fateturscire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve:tanta mali moles tantoque potentior arte est.Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.Fluctibus erigitur caelumque aequare videturpontus et inductas adspergine tangere nubes;et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,sternitur interdum spumisque sonantibus albet.Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis,et nunc sublimis veluti de vertice montisdespicere in valles imumque Acheronta videtur,nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,suspicere inferno summum de gurgite caelum.Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragoremnec levius pulsata sonat, quam ferreus olimcum laceras aries ballistave concutit arces.Utque solent sumptis incursu viribus irepectore in arma feri protentaque tela leones,sic ubi se ventis admiserat unda coortis,ibat in arma ratis multoque erat altior illis.Iamque labant cunei, spoliataque tegmine ceraerima patet praebetque viam letalibus undis.Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,inque fretum credas totum descendere caelum,inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum.Vela madent nimbis, et cum caelestibus undisaequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.Discutiunt tamen has praebentque micantia lumenfulmina: fulmineis ardescunt ignibus ignes.