Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetursidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est.Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli,multaque respondit timidum solantia pectus.Non tamen idcirco causam probat; addidit illishoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:“Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuroper patrios ignes, si me modo fata remittant,ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.”His ubi promissis spes est admota recursus,protinus eductam navalibus aequore tingiarmarique suis pinum iubet armamentis.Qua rursus visa, veluti praesaga futuri,horruit Alcyone lacrimasque emisit obortasamplexusque dedit, tristique miserrima tandemore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est.Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducuntordinibus geminis ad fortia pectora remosaequalique ictu scindunt freta. Sustulit illaumentes oculos, stantemque in puppe relictaconcussaque manu dantem sibi signa maritumprima videt redditque notas; ubi terra recessitlongius atque oculi nequeunt cognoscere vultus,dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri,vela tamen spectat summo fluitantia malo;ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectumseque toro ponit; renovat lectusque locusqueAlcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit.Portibus exierant, et moverat aura rudentes:obvertit lateri pendentes navita remoscornuaque in summa locat arbore totaque malocarbasa deducit venientesque accipit auras.Aut minus, aut certe medium non amplius aequorpuppe secabatur, longeque erat utraque tellus,cum mare sub noctem tumidis albescere coepitfluctibus et praeceps spirare valentius eurus.“Ardua iamdudum demittite cornua” rectorclamat “et antemnis totum subnectite velum.”