sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illudauditum saxis intellectumque ferarumsensibus in ventos anima exhalata recessit.Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,te rigidi silices, tua carmina saepe secutaefleverunt silvae, positis te frondibus arbortonsa comas luxit. Lacrimis quoque flumina dicuntincrevisse suis, obstrusaque carbasa pullonaides et dryades passosque habuere capillos.Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramqueexcipis, et (mirum!) medio dum labitur amne,flebile nescio quid queritur lyra, flebile linguamurmurat exanimis, respondent flebile ripae.Iamque mare invectae flumen populare relinquuntet Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.Hic ferus expositum peregrinis anguis harenisos petit et sparsos stillanti rore capillos.Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantemarcet et in lapidem rictus serpentis apertoscongelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.Umbra subit terras et quae loca viderat ante,cuncta recognoscit quaerensque per arva pioruminvenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteitEurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,amissoque dolens sacrorum vate suorumprotinus in silvis matres Edonidas omnes,quae videre nefas, torta radice ligavit.utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,crus ubi commisit volucris sensitque teneri,plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,exsternata fugam frustra temptabat; at illamlenta tenet radix exsultantemque coercet,dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,adspicit in teretes lignum succedere suras,et conata femur maerenti plangere dextra,robora percussit: pectus quoque robora fiunt,