marmore mutavit. Corpus praeterque coloremomnia servavit: lapidis color indicat illumiam non esse lupum, iam non debere timeri.Nec tamen hac profugum consistere Pelea terrafata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illicsumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.Interea fratrisque sui fratremque secutisanxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,ad Clarium parat ire deum; nam templa profanusinvia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.Consilii tamen ante sui, fidissima, certamte facit, Alcyone; cui protinus intima frigusossa receperunt, buxoque simillimus orapallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,singultuque pias interrumpente querellas“quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentemvertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?Iam potes Alcyone securus abesse relicta?Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,non etiam metuam, curaeque timore carebunt.Aequora me terrent et ponti tristis imago:et laceras nuper tabulas in litore vidi,et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.Neve tuum fallax animum fiducia tangat,quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortescontineat ventos et, cum velit, aequora placet!Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,nil illis vetitum est, incommendataque tellusomnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexantexcutiuntque feri rutilos concursibus ignes.Quo magis hos novi (nam novi et saepe paternaparva domo vidi), magis hos reor esse timendos.Quod tua si flecti precibus sententia nullis,care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,me quoque tolle simul. Certe iactabimur una,nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus,quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.”