Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittamimpulit et meritam traiecit harundine linguam.Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.Quo miser amplexus ego tum patriumque doloremcorde tuli fratrique pio solacia dixi!Quae pater haud aliter quam cautes murmura pontiaccipit et natam delamentatur ademptam.Ut vero ardentem vidit, quater impetus illiin medios fuit ire rogos; quater inde repulsusconcita membra fugae mandat similisque iuvencospicula crabronum pressa cervice gerenti,qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visusplus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.Effugit ergo omnes veloxque cupidine letivertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo,cum se Daedalion saxo misisset ab alto,fecit avem et subitis pendentem sustulit alisoraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,virtutem antiquam, maiores corpore vires.Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnessaevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.”Quae dum Lucifero genitus miracula narratde consorte suo, cursu festinus anheloadvolat armenti custos Phoceus Onetoret “Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsumcladis” ait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus,pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris.Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencosadpuleram, medio cum Sol altissimus orbetantum respiceret, quantum superesse videret;parsque boum fulvis genua inclinarat harenislatarumque iacens campos spectabat aquarum,pars gradibus tardis illuc errabat et illuc,nant alii celsoque exstant super aequora collo.Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto.Nereides Nereusque tenent: hos navita pontiedidit esse deos, dum retia litore siccat.Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis,