talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebinostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus.Adicis huic animo momento potentia, clarumnomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando!Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,qualiacumque vides! Utinam meliora videres!'Et flebat: moveat tantos quae causa dolores,Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur:“Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnesterret aves, semper pennas habuisse putetis:acer erat belloque ferox ad vimque paratus,nomine Daedalion. Illo genitore creatis,qui vocat auroram caeloque novissimus exit,(cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendaeconiugiique fuit, fratri fera bella placebant:illius virtus reges gentesque subegit,quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.Nata erat huic Chione. Quae dotatissima formamille procos habuit, bis septem nubilis annis.Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,videre hanc pariter, pariter traxere calorem.Spem veneris differt in tempora noctis Apollo,non fert ille moras virgaque movente soporemvirginis os tangit: tactu iacet illa potentivimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris:Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.Ut sua maturus complevit tempora venter,alipedis de stirpe dei versuta propagonascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,candida de nigris et de candentibus atraqui facere adsuerat, patriae non degener artis;nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)carmine vocali clarus citharaque Philammon.Quid peperisse duos et dis placuisse duobuset forti genitore et progenitore Tonantiesse satam prodest? An obest quoque gloria? multisOffuit, huic certe! Quae se praeferre Dianaesustinuit faciemque deae culpavit. At illiira ferox mota est “factis” que “placebimus” inquit.