Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),tertia forma fuit maculosae tigridis: illaterritus Aeacides a corpore bracchia solvit.Isque deos pelagi vino super aequora fusoet pecoris fibris et fumo turis adorat,donec Carpathius medio de gurgite vates“Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis!Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.Nec te decipiat centum mentita figuras,sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!”Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultumadmisitque suos in verba novissima fluctus.Pronus erat Titan inclinatoque tenebatHesperium temone fretum, cum pulchra relectoNereis ingreditur consueta cubilia saxo.Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,illa novat formas, donec sua membra tenerisentit et in partes diversas bracchia tendi.Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis”exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heroset potitur votis ingentique implet Achille.Felix et nato, felix et coniuge Peleuset cui, si demas iugulati crimina Phoci,omnia contigerant. Fraterno sanguine sontemexpulsumque domo patria Trachinia tellusaccipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebatLucifero genitore satus patriumque nitoremore ferens Ceyx, illo qui tempore maestusdissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.Quo postquam Aeacides fessus curaque viaquevenit et intravit paucis comitantibus urbem,quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,haud procul a muris sub opaca valle reliquit,copia cum facta est adeundi prima tyranni,velamenta manu praetendens supplice, qui sitse quoque satus, memorat, tantum sua crimina celatmentiturque fugae causam: petit, urbe vel agrose iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore