mortalem induitur formam Phrygiaeque tyrannoaedificat muros, pactus pro moenibus aurum.Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.“Non impune feres” rector maris inquit et omnesinclinavit aquas ad avarae litora Troiae,inque freti formam terras complevit opesqueabstulit agricolis et fluctibus obruit agros.Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstroposcitur aequoreo; quam dura ad saxa revinctamvindicat Alcides promissaque munera, dictosposcit equos, tantique operis mercede negatabis periura capit superatae moenia Troiae.Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit,Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleusclarus erat diva: nec avi magis ille superbusnomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoticontigit haud uni, coniunx dea contigit uni.Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae,concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annisacta patris vincet maiorque vocabitur illo.”Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugitin suaque Aeaciden succedere vota nepotemiussit et amplexus in virginis ire marinae.Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,portus erat (summis inductum est aequor harenis);litus habet solidum, quod nec vestigia servetnec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.Myrtea silva subest bicoloribus obsita baciset specus in medio (natura factus an arte,ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venirefrenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,vim parat, innectens ambobus colla lacertis.Quod nisi venisses variatis saepe figurisad solitas artes, auso foret ille potitus.