carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsitTmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.Ille caput flavum lauro Parnaside vinctusverrit humum Tyrio saturata murice palla,instrictamque fidem gemmis et dentibus Indissustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum.Artificis status ipse fuit. Tum stamina doctopollice sollicitat, quorum dulcedine captusPana iubet Tmolus citharae submittere cannas.Iudicium sanctique placet sententia montisomnibus, arguitur tamen atque iniusta vocaturunius sermone Midae; nec Delius aureshumanam stolidas patitur retinere figuram,sed trahit in spatium villisque albentibus impletinstabilesque imas facit et dat posse moveri,cetera sunt hominis: partem damnatur in unaminduiturque aures lente gradientis aselli.Ille quidem celare cupit, turpisque pudoretempora purpureis temptat velare tiaris.Sed solitus longos ferro resecare capillosviderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visumdedecus auderet, cupiens efferre sub auras,nec posset reticere tamen, secedit humumqueeffodit et, domini quales adspexerit aures,voce refert parva terraeque inmurmurat haustae,indiciumque suae vocis tellure regestaobruit et scrobibus tacitus discedit opertis.Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucuscoepit et, ut primum pleno maturuit anno,prodidit agricolam: leni nam motus ab austroobruta verba refert dominique coarguit aures.Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectusangustum citra pontum Nepheleidos HellesLaomedonteis Latoius adstitit arvis.Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundiara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti.Inde novae primum moliri moenia TroiaeLaomedonta videt susceptaque magna laborecrescere difficili nec opes exposcere parvascumque tridentigero tumidi genitore profundi