Carmine dum tali silvas animosque ferarumThreicius vates et saxa sequentia ducit,ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinispectora velleribus, tumuli de vertice cernuntOrphea percussis sociantem carmina nervis.E quibus una, leves iactato crine per auras,“en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastamvatis Apollinei vocalia misit in ora,quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;alterius telum lapis est, qui missus in ipsoaere concentu victus vocisque lyraeque estac veluti supplex pro tam furialibus ausisante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescuntbella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingensclamor et infracto Berecyntia tibia cornutympanaque et plausus et Bacchei ululatusobstrepuere sono citharae: tum denique saxanon exauditi rubuerunt sanguine vatis.Ac primum attonitas etiamnum voce canentisinnumeras volucres anguesque agmenque ferarumMaenades, Orphei titulum, rapuere, theatri.Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextriset coeunt ut aves, si quando luce vagantemnoctis avem cernunt. Structoque utrimque theatroceu matutina cervus periturus harenapraeda canum est, vatemque petunt et fronde virentesconiciunt thyrsos non haec in munera factos.Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,pars torquent silices. Neu desint tela furori,forte boves presso subigebant vomere terram,nec procul hinc multo fructum sudore parantesdura lacertosi fodiebant arva coloni.Agmine qui viso fugiunt operisque relinquuntarma sui, vacuosque iacent dispersa per agrossarculaque rastrique graves longique ligones.Quae postquam rapuere ferae cornuque minacidivulsere boves, ad vatis fata recurruntTendentemque manus et in illo tempore primuminrita dicentem nec quicquam voce moventem