sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebatiungere se vati, multae doluere repulsae.Ille etiam Thracum populis fuit auctor amoremin teneros transferre mares citraque iuventamaetatis breve ver et primos carpere flores.Collis erat collemque super planissima campiarea, quam viridem faciebant graminis herbae.Umbra loco deerat: qua postquam parte reseditdis genitus vates et fila sonantia movit,umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor.non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,et coryli fragiles et fraxinus utilis hastisenodisque abies curvataque glandibus ilexet platanus genialis acerque coloribus imparamnicolaeque simul salices et aquatica lotosperpetuoque virens buxum tenuesque myricaeet bicolor myrtus et bacis caerula tinus.Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et unapampineae vites et amictae vitibus ulmi,ornique et piceae pomoque onerata rubentiarbutus et lentae, victoris praemia, palmaeet succincta comas hirsutaque vertice pinus,grata deum matri; siquidem Cybeleius Attisexuit hac hominem truncoque induruit illo.Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,qui citharam nervis et nervis temperat arcum.Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arvaingens cervus erat, lateque patentibus altasipse suo capiti praebebat cornibus umbras.Cornua fulgebant auro, demissaque in armospendebant tereti gemmata monilia collo.Bulla super frontem parvis argentea lorisvincta movebatur parilique aetate: nitebantauribus e geminis circum cava tempora bacae.Isque metu vacuus naturalique pavoredeposito celebrare domos mulcendaque collaquamlibet ignotis manibus praebere solebat.Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis,