desiluit pariterque sinum pariterque capillosrupit et indignis percussit pectora palmis.Questaque cum fatis “at non tamen omnia vestriiuris erunt” dixit. “Luctus monimenta manebuntsemper, Adoni, mei, repetitaque mortis imagoannua plangoris peraget simulamina nostri.At cruor in florem mutabitur. An tibi quondamfemineos artus in olentes vertere mentas,Persephone, licuit: nobis Cinyreius herosinvidiae mutatus erit ?” — Sic fata cruoremnectare odorato sparsit: qui tactus ab illointumuit sic ut fulvo perlucida caenosurgere bulla solet. Nec plena longior horafacta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,qualem, quae lento celant sub cortice granum,punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo:namque male haerentem et nimia levitate caducumexcutiunt idem, qui praestant nomina, venti.”