ferret, Adoni, fui? — nec grates inmemor egit,nec mihi tura dedit. Subitam convertor in iram;contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos.Templa, deum Matri quae quondam clarus Echionfecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,transibant, et iter longum requiescere suasit.Illic concubitus intempestiva cupidooccupat Hippomenen, a numine concita nostro.Luminis exigui fuerat prope templa recessus,speluncae similis, nativo pumice tectus,religione sacer prisca, quo multa sacerdoslignea contulerat veterum simulacra deorum.Hunc init et vetito temerat sacraria probro.Sacra retorserunt oculos; turritaque Materan Stygia sontes dubitavit mergeret unda.Poena levis visa est. Ergo modo levia fulvaecolla iubae velant, digiti curvantur in ungues,ex umeris armi fiunt, in pectora totumpondus abit, summae cauda verruntur harenae.Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,pro thalamis celebrant silvas: aliisque timendidente premunt domito Cybeleia frena leones.Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum,quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet,effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.”Illa quidem monuit iunctisque per aera cygniscarpit iter: sed stat monitis contraria virtus.Forte suem latebris vestigia certa secutiexcivere canes, silvisque exire parantemfixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu.Protinus excussit pando venabula rostrosanguine tincta suo trepidumque et tuta petentemtrux aper insequitur totosque sub inguine dentesabdidit et fulva moribundum stravit harena.Vecta levi curru medias Cytherea per aurasCypron olorinis nondum pervenerat alis,agnovit longe gemitum morientis et albasflexit aves illuc. Utque aethere vidit ab altoexanimem inque suo iactantem sanguine corpus,