“quid facilem titulum superando quaeris inertes?mecum confer!” ait. “Seu me fortuna potentemfecerit, a tanto non indignabere vinci:namque mihi genitor Megareus Onchestius, illiest Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,nec virtus citra genus est; seu vincar, habebisHippomene victo magnum et memorabile nomen.”Talia dicentem molli Schoeneia vultuadspicit et dubitat, superari an vincere malit.Atque ita “quis deus hunc formosis” inquit “iniquusperdere vult caraeque iubet discrimine vitaeconiugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti. —Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi),sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas.Quid quod inest virtus et mens interrita leti?Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?Quid quod amat tantique putat conubia nostra,ut pereat, si me fors illi dura negarit?Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos:coniugium crudele meum est. Tibi nubere nullanolet, et optari potes a sapiente puella. —Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?Viderit! Intereat, quoniam tot caede procorumadmonitus non est agiturque in taedia vitae. —Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,indignamque necem pretium patietur amoris?Non erit invidiae victoria nostra ferendae.Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles,aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!A! quam virgineus puerili vultus in ore est!A! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!Vivere dignus eras. Quod si felicior essem,nec mihi coniugium fata importuna negarent,unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.”Dixerat; utque rudis primoque Cupidine tacta,quid facit ignorans, amat et non sentit amorem.Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,cum me sollicita proles Neptunia voceinvocat Hippomenes “Cytherea” que “comprecor, ausisadsit” ait “nostris et quos dedit adiuvet ignes.”