ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,laude pedum formaene bono praestantior esset.Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit“nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”Territa sorte dei per opacas innuba silvasvivit et instantem turbam violenta procorumcondicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit“victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.”Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est)venit ad hanc legem temeraria turba procorum.Sederat Hippomenes cursus spectator iniquiet “petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?”dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.Ut faciem et posito corpus velamine vidit,quale meum, vel quale tuum, si femina fias,obstipuit tollensque manus “ignoscite,” dixit“quos modo culpavi. Nondum mihi praemia nota,quae peteretis, erant.” Laudando concipit igneset, ne quis iuvenum currat velocius, optatinvidiaque timet. “Sed cur certaminis huiusintemptata mihi fortuna relinquitur?” inquit“audentes deus ipse iuvat.” Dum talia secumexigit Hippomenes, passu volat alite virgo.Quae quamquam Scythica non setius ire sagittaAonio visa est iuveni, tamen ille decoremmiratur magis; et cursus facit ipse decorem.Aura refert ablata citis talaria plantis,tergaque iactantur crines per eburnea, quaequepoplitibus suberant picto genualia limbo;inque puellari corpus candore ruboremtraxerat, haud aliter, quam cum super atria velumcandida purpureum simulatas inficit umbras.Dum notat haec hospes, decursa novissima meta estet tegitur festa victrix Atalanta corona.Dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas.Non tamen eventu iuvenis deterritus horumconstitit in medio, vultuque in virgine fixo