nuper erat genitus, modo formosissimus infans,iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est:iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes.Namque pharetratus dum dat puer oscula matri,inscius exstanti destrinxit harundine pectus.Laesa manu natum dea reppulit. Altius actumvulnus erat specie primoque fefellerat ipsam.Capta viri forma non iam Cythereia curatlitora, non alto repetit Paphon aequore cinctampiscosamque Gnidon gravidamve Amathunta metallis;abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis.Hunc tenet, huic comes est; adsuetaque semper in umbraindulgere sibi formamque augere colendoper iuga, per silvas dumosaque saxa vagaturfine genu vestem ritu succincta Dianaehortaturque canes; tutaeque animalia praedae,aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum,aut agitat dammas: a fortibus abstinet aprisraptoresque lupos armatosque unguibus ursosvitat et armenti saturatos caede leones.Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendopossit, Adoni, monet, “fortis” que “fugacibus esto”inquit “in audaces non est audacia tuta.Parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,stet mihi ne magno tua gloria. Non movet aetasnec facies nec quae Venerem movere, leonessaetigerosque sues oculosque animosque ferarum.Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,impetus est fulvis et vasta leonibus ira,invisumque mihi genus est.” Quae causa, roganti“dicam,” ait “et veteris monstrum mirabere culpae.Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecceopportuna sua blanditur populus umbra,datque torum caespes; libet hac requiescere tecum”(et requievit) “humo” pressitque et gramen et ipsum,inque sinu iuvenis posita cervice reclinissic ait ac mediis interserit oscula verbis:“Forsitan audieris aliquam certamine cursusveloces superasse viros. Non fabula rumor