atque inter mortisque metus et taedia vitaeest tales complexa preces: “O siqua patetisnumina confessis, merui nec triste recusosupplicium. Sed ne violem vivosque superstesmortuaque exstinctos, ambobus pellite regnismutataeque mihi vitamque necemque negate.”Numen confessis aliquod patet: ultima certevota suos habuere deos. Nam crura loquentisterra supervenit, ruptosque obliqua per unguesporrigitur radix, longi firmamina trunci;ossaque robur agunt, mediaque manente medullasanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,in parvos digiti, duratur cortice pellis.Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arborpectoraque obruerat collumque operire parabat,non tulit illa moram venientique obvia lignosubsedit mersitque suos in cortice vultus.Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.Est honor et lacrimis, stillataque robore murranomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.At male conceptus sub robore creverat infansquaerebatque viam, qua se genetrice relictaexsereret: media gravidus tumet arbore venter.Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores,nec Lucina potest parientis voce vocari.Nitenti tamen est similis curvataque crebrosdat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.Constitit ad ramos mitis Lucina dolentesadmovitque manus et verba puerpera dixit.Arbor agit rimas et fissa cortice vivumreddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbisnaides impositum lacrimis unxere parentis.Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namquecorpora nudorum tabula pinguntur Amorum,talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.Labitur occulte fallitque volatilis aetas,et nihil est annis velocius. Ille sororenatus avoque suo, qui conditus arbore nuper,