Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imopectore. Nec nutrix etiamnum concipit ullummente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsiindicet, et gremio lacrimantem tollit aniliatque ita complectens infirmis membra lacertis“sensimus,” inquit “amas! sed et hic mea (pone timorem)sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquamhoc pater.” Exsiluit gremio furibunda torumqueore premens “discede, precor, miseroque pudoriparce!” ait. Instanti “discede, aut desine” dixit“quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.”Horret anus tremulasque manus annisque metuquetendit et ante pedes supplex procumbit alumnaeet modo blanditur, modo, si non conscia fiat,terret; et indicium laquei coeptaeque minaturmortis et officium commisso spondet amori.Extulit illa caput lacrimisque implevit obortispectora nutricis; conataque saepe faterisaepe tenet vocem, pudibundaque vestibus oratexit et “o” dixit “felicem coniuge matrem!”Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artusossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque totovertice canities rigidis stetit hirta capillis.Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,addidit: at virgo scit se non falsa moneri,certa mori tamen est, si non potiatur amore.“Vive,” ait haec “potiere tuo” — et, non ausa “parente”dicere, conticuit promissaque numine firmat.Festa piae Cereris celebrabant annua matresilla, quibus nivea velatae corpora vesteprimitias frugum dant spicea serta suarumperque novem noctes venerem tactusque virilesin vetitis numerant. Turba Cenchreis in illaregis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat.Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,nomine mentito veros exponit amoreset faciem laudat. Quaesitis virginis annis“par” ait “est Myrrhae.” Quam postquam adducere iussa est