hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, —si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negaturhanc venerem pietas, coeuntque animalia nullocetera delicto. Nec habetur turpe iuvencaeferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuiussemine concepta est, ex illo concipit ales.Felices, quibus ista licent! Humana malignascura dedit leges, et quod natura remittit,invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,in quibus et nato genetrix et nata parentiiungitur, ut pietas geminato crescat amore.Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor?Spes interdictae discedite! Dignus amariille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magninon essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damnoest mihi proximitas: aliena potentior essem.Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem,ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarqueosculaque admoveam, si nil conceditur ultra.Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo?Et quot confundas et iura et nomina, sentis!Tune eris et matris paelex et adultera patris?Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?Nec metues atro crinitas angue sorores,quas facibus saevis oculos atque ora petentesnoxia corda vident? At tu, dum corpore non espassa nefas, animo ne concipe, neve potentisconcubitu vetito naturae pollue foedus.Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque estmoris — et o vellem similis furor esset in illo!”Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsanominibus dictis, cuius velit esse mariti.Illa silet primo, patriisque in vultibus haerensaestuat et tepido suffundit lumina rore.Virginei Cinyras haec credens esse timoris,