incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:temptatum mollescit ebur positoque rigoresubsidit digitis ceditque, ut Hymettia solecera remollescit tractataque pollice multasflectitur in facies ipsoque fit utilis usu.Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,rursus amans rursusque manu sua vota retractat.Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.Tum vero Paphius plenissima concipit herosverba, quibus Veneri grates agat, oraque tandemore suo non falsa premit: dataque oscula virgosensit et erubuit timidumque ad lumina lumenattollens pariter cum caelo vidit amantem.Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactiscornibus in plenum noviens lunaribus orbemilla Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,inter felices Cinyras potuisset haberi.Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,vel, si credetis, facti quoque credite poenam.Si tamen admissum sinit hoc natura videri,gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,quae tantum genuere nefas. Sit dives amomocinnamaque costumque suum sudataque lignotura ferat floresque alios Panchaia tellus,dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnise tribus una soror. Scelus est odisse parentem:hic amor est odio maius scelus. Undique lectite cupiunt proceres, totoque oriente iuventusad thalami certamen adest. Ex omnibus unumelige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.Illa quidem sentit foedoque repugnat amoriet secum “quo mente feror? quid molior?” inquit:“di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,