utque pudor cessit sanguisque induruit oris,in rigidum parvo silicem discrimine versae.Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentesviderat, offensus vitiis, quae plurima mentifemineae natura dedit, sine coniuge caelebsvivebat thalamique diu consorte carebat.Interea niveum mira feliciter artesculpsit ebur formamque dedit, qua femina nascinulla potest: operisque sui concepit amorem.Virginis est verae facies, quam vivere credas,et, si non obstet reverentia, velle moveri:ars adeo latet arte sua. Miratur et hauritpectore Pygmalion simulati corporis ignes.Saepe manus operi temptantes admovet, an sitcorpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,et credit tactis digitos insidere membris,et metuit, pressos veniat ne livor in artus.Et modo blanditias adhibet, modo grata puellismunera fert illi conchas teretesque lapilloset parvas volucres et flores mille colorumliliaque pictasque pilas et ab arbore lapsasHeliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,dat digitis gemmas, dat longa monilia collo:aure leves bacae, redimicula pectore pendent.Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctisappellatque tori sociam, acclinataque collamollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.Festa dies Veneris tota celeberrima Cyprovenerat, et pandis inductae cornibus aurumconciderant ictae nivea cervice iuvencae,turaque fumabant: cum munere functus ad arasconstitit et timide, “si di dare cuncta potestis,sit coniunx, opto” (non ausus “eburnea virgo”dicere) Pygmalion “similis mea” dixit “eburnae.”Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,vota quid illa velint; et, amici numinis omen,flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae