culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.Atque utinam merito vitam tecumque liceretreddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,semper eris mecum memorique haerebis in ore.Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.Tempus et illud erit, quo se fortissimus herosaddat in hunc florem folioque legatur eodem.”Talia dum vero memorantur Apollinis ore,ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostroflos oritur formamque capit quam lilia, si nonpurpureus color his, argenteus esset in illis.Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AIflos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorquedurat in hoc aevi, celebrandaque more priorumannua praelata redeunt Hyacinthia pompa.At si forte roges fecundam Amathunta metallis,an genuisse velit Propoetidas, abnuat aequeatque illos, gemino quondam quibus aspera cornufrons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctamadvena vidisset, mactatos crederet illiclactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:hospes erat caesus. Sacris offensa nefandisipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabatdeserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbespeccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?Exsilio poenam potius gens impia pendat,vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultumflexit et admonita est haec illis posse relinqui:grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausaeesse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,corpora cum forma primae vulgasse feruntur: