invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,tristia si spatium ponendi fata dedissent.Qua licet, aeternus tamen es: quotiensque repellitver hiemem piscique aries succedit aquoso,tu totiens oreris viridique in caespite flores.Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbein medio positi caruerunt praeside Delphi,dum deus Eurotan inmunitamque frequentatSparten. Nec citharae nec sunt in honore sagittae:inmemor ipse sui non retia ferre recusat,non tenuisse canes, non per iuga montis iniquiire comes, longaque alit adsuetudine flammas.Iamque fere medius Titan venientis et actaenoctis erat spatioque pari distabat utrimque:corpora veste levant et suco pinguis olivisplendescunt latique ineunt certamina disci.Quem prius aerias libratum Phoebus in aurasmisit et oppositas disiecit pondere nubes.Reccidit in solidam longo post tempore terrampondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.Protinus imprudens actusque cupidine lusustollere Taenarides orbem properabat. At illumdura repercusso subiecit verbere tellusin vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit aequequam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.Nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.Ut siquis violas rigidumve papaver in hortoliliaque infringat fulvis horrentia linguis,marcida demittant subito caput illa vietumnec se sustineant spectentque cacumine terram:sic vultus moriens iacet, et defecta vigoreipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.“Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,”Phoebus ait “videoque tuum, mea crimina, vulnus.Tu dolor es facinusque meum: mea dextera letoinscribenda tuo est! Ego sum tibi funeris auctor.Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari